monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 66, 4
Legimus et uxorem sacerdotis Phinees, audita captivitate Arcae Domini, subito uteri dolore correptam, edidisse filium Icabod , et inter manus et officia feminarum, animam emisisse cum prole. De prima Beniamin, hoc est, filius virtutis ac dexterae; de secunda inclytus Sacerdos Dei, ex Arcae cognomine nascitur. Nobis post dormitionem somnumque Paulinae, Pammachium Monachum Ecclesia peperit posthumum, et patris et coniugis nobilitate patricium, eleemosynis divitem, humilitate sublimem. Apostolus scribit ad Corinthios: Videte fratres vocationem vestram, quia non multi sapientes, non multi nobiles . Hoc nascentis Ecclesiae rudimenta poscebant, ut granum sinapis paulatim in arborem cresceret , ut sensim et Evangelii fermentum totam Ecclesiae massam altius elevaret. Nostris temporibus Roma possidet, quod mundus ante nescivit. Tunc rari sapientes, potentes, nobiles, Christiani: nunc multi Monachi, sapientes, potentes, nobiles. Quibus cunctis Pammachius meus sapientior, potentior, nobilior: magnus in magnis, primus in primis, ἀρχιστρατηγὸς Monachorum. Tales Paulina morte sua nobis liberos dedit, quos vivens concupiverat possidere. 'Laetare sterilis quae non paris, erumpe et clama, quae non parturis , quoniam quot Romae sunt pauperes, tot filios repente genuisti.